- MAGNA Charta
- MAGNA Chartaaugustissimum Anglicanarum libertatum diploma et sacra an chora, condita annô 9 Henrici III. et confirmata denuo annis 25. et 28. Eduardi I. Prima est inter Regni constitutiones, et Erythrea id est sanguinea, Spelmanno, quod multo maiorum cruore conservata sit: Magna abamplitudine, est enim Chartâ Forestae maior; dicitur. Prima eius fabrica emanavit ab Henrico I. qui pleraqueve eius capitula, vel specialiter in distinctis articulis, vel generaliter sub confirmatione legum Eduardi Confessoris spontaneâ voluntate, tum Ecclesiae Anglicane, tum Magnatibus Regni concessit. Imo et altius quidam eius originem, ab ipso nempe Guillielmo I. repetunt, qui legem Eduardi Confessoris cum quibusdam auctionibus ratione iuris feudalis, (quod ipse primus Anglis imposuit, cumulatius Guil. Iunior auxit, et cohibere in multis dignatus est Henricus I.) in singulis observandam concessit. Hanc novarum consuetudinum abrogationem ab Henrico I. factam, confirmârunt Successores Stephanus, Henricus II. Richardus I. qui bonarum legum observantiam iuravit, ut et Iohan. sub initium regni. Sed tertiô annô orta inter Regem et Innocentium Papam gravissimâ disceptatione, circa electionem Archiepiscopi Cantuariensis, quem hic inconsultô Rege, contra ius regni, intruserat, Rex Monachos Cantuarienses in exilium misit, corumqueve terras fisco ascripsit. Sed excommunicatione quinquennali, et Philippi Francorum Regis viribus territus, se et regna sua in Papae credidit patrocinium, coronam supplex tradens Legato eius Pandolfo: simulque iuravit commissorum omnium redintegrationem et legum Eduardi Confessoris obser-- vantiam, concessô insuper Papae censu annuô 700. marcarum sterling. pro regno Angliae, et 300. pro Hibernia. Verum dum, circa legum praedictarum observantiam, tergiversatur, Proceres d. 14. Kal. Nov. A. C. 1214. velut orationis gratiâ ad Monaster. S. Edmundi Buriensis coeuntes, Cyhartam Henrici I. propugnare iurant, exercituque coactô, quem Dei et S. Ecclesiae nominant, Regem a suis desertum eo adigunt, ut petitis satisfiat: electis 25. Nomophylacibus, qui libertatum tuerentur castitatem, Regemque vacillantem brachiô cohiberent populari. Cuius pacti cum brevi Regem paeniteret, Barones ab Innocentio III. nequiquam excommunicati, ad Papam id non spectare asserunt, sibiqueve Regem eligunt Ludovicum fil. Franciae Regis, unde intestina bella, caedes, incendia, funesta omnia. Mox sequente annô, morrtuô Iohanne, filium eius Henricum III. sibi praeficiunt Regem, exutô Ludovicô: qui in coronatione sua de more bonas leges iurans, libertates petitas denuo concessit, annô Regni 9. et cum biennio pôst nutare videretur, a Baronibus acriter instantibus permotus, illas confirmavit, sanctius in posterum servandas. Quibus cum tarda esset fides, Barones in Parlamento Londinensi A. C. 1244. multa ad Chartarum roborationem, sed frustra, petierunt. At novâ pressus egestate, A. C. 1253. regni sui 37. ad novam Rex accessit pactionem, rursusqueve Charta confirmata est, cumanathemate formidabili, quod Innocentius IV. rogatus bullâ roboravit, additis etiam de suo aliquibus ad terrorem. Verum annô proximô Rex, cum se et regnum, sub poena exheredationis, Papae obligaret, ad pecuniae solutionem, quam in bello Siculo foret expensurus, causâ suâ, a conventis iterum discessit: Iterumqueve A. C. 1258. regni 42. una cum Eduardo filio suo de novo, seu telis victus Ecclesiae, seu pertinaciâ Procerum territus, Chartarum iiuravit observantiam, et 24. prudentium virorum consilio se commendavit. Vix elapsô autem bienniô Rex ab Urbano Papâ vinculô iuramenti solutus est, hinc novae turbae, bellum, captivitas Regis et filii: sed filius brevi elapsus Proceres fundit Patremqueve et regiam dignitatem liberat, A. C. 1265. Actum cum videretur de liberatibus, Rex sponte, praeter omnium spem, Chartas in toto regno tenendas statuit: quod Eduardus I. patre mortuô, Anglorum Iustinianus dictus, aeternô robore stabilivit, annô regni sui 25. et Parlamentariâ auctoritate confirmavit, additâ insigni coronide, quam Articulos super Chartas appellant. Electi tum e militibus cuiusqueve Comitatus per Comitatenses in foro Comitatus sunt 3. Iustitiarii, qui diplomate fulti Regiô, de delictis cognoscerent contra Chartas, easdemqueve sartas tectas conservarent. Post varios casus et tot discrimina rerum, emicuêre sic tandem sacrae hae Chartae libertatum Angliae, plenô vigore: atque eô supra a succedentibus Regibus confirmatae sunt: decimâ quartâ scil. vice solo sub Eduardo III. Et uberius demum sub divo Iacobo: verba Henr. Spelmanni Glossarto Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.